[36] EPISTOLA XXXVI. Dignitate, virtute & sapientia praestanti D. PETRO MEDMANNO, V. Cl. amico observ. S.D. Unus ex popularibus vestris adolescens, ut mihi visus est, & eruditus & perhumanus me salutavit hic, & si quid literarum ad te mittere vellem, operam perferendi suam mihi officiose obtulit. Quod mihi gratissimum ab illo accidit. Etsi autem nihil erat cujus gratia literas ad te dandas magnopere arbitrarer, sine his tamen vestratem hinc nullo modo dimittendum putavi. Atque ei, ne frustra me salutasset, libellum modo hic editum donavi, quem & tu, si videretur posses legere. Est autem jam majusculum quoddam opus in manibus; quod absolutum si erit forte, cui recte tradi possit, & ipsum studebimus ad te mitti: Quod reliquum est, te bene valere & recte esse apud te omnia ex animo cupio. Vale. Lips, XI. Kal. Feb. IOACHIM. CAMERARIUS. T. |